CAPUT II. De humilitate abbatis Ioannis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | In hoc itaque coenobio reperimus antiquissimum senem nomine Ioannem cuius verba pariter et humilitatem, qua sanctis omnibus praeeminebat, nequaquam silentio praetereunda censuimus, scientes eum hac maxime perfectione viguisse, quae cum sit virtutum omnium mater, ac totius spiritalis structurae fundamentum solidissimum, a nostris penitus exsulat institutis. |
2 | Unde non mirum est nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam sub coenobii permanere non possumus disciplina, sed vix biennio subiectionis iugum sustinere contenti, ad praesumptionem noxiae libertatis protinus evolamus, cum tamen ipso illo parvo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subiiciamur imperio, ut non patientiae fructum ediscere, sed tempus adipiscendae licentiae exspectare videamur. |
3 | Hunc igitur senem cum in abbatis Pauli coenobio vidissemus, aetatem primum et gratiam viri qua erat praeditus, admirati, demisso in terram vultu, precari coepimus ut nobis pandere dignaretur quam ob causam, relicta eremi libertate, et illa professione sublimi qua eum prae caeteris eiusdem vitae viris fama celebraverat, subire iugum coenobii maluisset. Ille velut imparem se anachoreticae disciplinae, et sublimitate tantae perfectionis indignum, ad iuniorum scholas revertisse dicebat, si tamen vel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset implere. Cuius responsionis humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est. |